LA:Lex Equitia de vigintisexviris (Nova Roma)

From NovaRoma
Jump to: navigation, search
Praetor-logo.png This page is maintained under authority of the Praetores. Make no unauthorized changes .


Contents

This lex is currently IN FORCE.

Approved by Comitia Populi Tributa
Yes: 24 No: 4 Abs.: 7
Non. Oct. Cn. Salice Cn. Equitio cos. MMDCCLVII a.u.c.



Praeambulatio

Romae antiquae, vigintisexviri magistratus minores erant, qui negotia translaticia rei publicae administrandae tractabant. Novae Romae nomen VIGINTISEXVIRORVM magistratibus minoribus conservamus, nec vigintisex postulantes, nec viris solis hos magistratus definientes.


I. A. Ex hac, Lex Vedia Vigintisexviri, Lex Minucia de rogatoribus, et Lex Equitia de mutandis appellationibus duorum magistratuum, minorum abrogantur.

B. Omnes leges, decreta, edictaque Novae Romae memorantes magistratus vigintisexvirorum retractantur, ut inscriptionibus infra definitis utantur.


II. E Constitutione Novae Romae, magistratus minores in numero vigintisexvirorum definiuntur:

  • A. Editor Commentariorum--Editor Novorum Scriptorum
1. Editor commentariorum producendis, foras efferendis, distribuendisque editionum publicarum editarum Re Publica praestabit.
2. Editori commentariorum licebit scribas suos creare, si necesse habet.
  • B. Rogatores. Magistratus ad consignandos suffragium ferentes
1. a. Vsque ad Kalendas Ianuarias MMDCCLVIII, quattuor rogatores curae electionibus et in curiis suffragiis in tabulas referendis praestabunt.
1. b. Licebit rogatori cuique scribas suos creare, si necesse habet.
1. c. Inopia sui numeri ipsa vel societatis gnavae quattuor rogatorum electionem propriam infirmare vel differre non sufficiet.
1. d. Rogatores munera su inter se ratione eis idonea et usui describant.
1. e. Cum e definitione rogatores singulorum rationis electionis conscii sunt, dum in munere rogatorum manent, non licebit rogatoribus munera aliqua suffragiis creata petant.
2. a. A Kalendis Ianuariis MMDCCLVIII, duo rogatores ministri censoribus creabuntur, praestantes eis qui ius suffragi ferendi habent consignandis, leges eis suffragium ferentibus proponentibus, et rationibus petitionum translaticiarum civitati administrandis.
2. b. Per intervalla temporis in quibus nulli censores officio praestant, rogatores conservationem translaticiam Albi Civium Albi Gentiumque cum magistro araneario exsequantur.
2. c. Licebit rogatori cuique scribas suos creet, si necesse habet.
  • C. Diribitores--Suffragiorum computatores
1. A Kalendis Ianuariis MMDCCLVIII, usque ad quattuor diribitores suffragiis in curiis enumerandis praestabunt.
2. Inopia sui numeri ipsa vel societatis gnavae quattuor diribitorum electionem propriam infirmare vel differre non sufficiet.
3. Custodibus approbantibus, diribitores munera sua inter se modo eis idoneo et usui describant.
4. Cum e definitione diribitores singulorum rationis electionis conscii sunt, dum in munere diribitorum manent eis non licebit munera aliqua suffragiis creata petant.
5. Diribitores modo suffragia enumerabunt, nec suffragia paria constituant.
  • D. Custodes. Iudices Electionum
1. A Kalendis Ianuariis MMDCCLVIII, duo custodes recognoscendis tesseris suffragiorum in electionibus eis a diribitoribus relatis praestabunt, suffragia paria in centuriis tribusque statuentes, et exitus electionum centuriis tribusve magistratibus electionibus praesidentibus praebentes.
2. Cum e definitione custodes singulorum rationis electionis conscii sunt, dum in munere custodum manent, eis non licebit munera aliqua suffragiis creata petant.
3. Inopia ipsa sui numeri vel societatis gnavae amborum custodum electionem propriam infirmare vel differre non sufficiet.
4. Si eis placeat, custodes suffragiis enumerandis diribitores adiuvent.
5. Si nulli diribitores sint, custodes munera diribitorum suscipiant dum satis diribitorum creati sunt.

III. Magistratus minores, omnes vigintisexviri Ius Edicendi habebunt, ius edictorum edendorum in finibus munerum suorum.

IV. A. Omnes vigintisexviri a Comitiis Populi Tributis in electionibus anniversariis creabuntur.

B. Spatium normale munerum vigintisexvirorum annus erit.

C. Magistratus vigintisexviri suffecti creati ad substituendos magistratus qui in muneribus manere non possunt usque ad finem anni in quo sunt creati servient.

V. Si magistratus minores ulli vigintisexvirorum vacui fiant post Idus Septembres anno proprio, licebit Senatui suffectum facere ut magistratu reliquum anni fungatur magis quam comitia in Comitiis Populi Tributis habeant.

Notes

The paragraph II contained, before lex Apula de magistro araneario, a section A which provided:

  • A. Magister aranearius. Magister situs interretialis.
1. Magister aranearius descriptioni, tuitioni, mutationique alicui situum interretialium publicorum Re Publica editorum praestabit.
2. Magister aranearius scientiam ab aliis magistratibus institutisque Novae Romae ambiet de rebus quae in sitibus interretialibus insunt.
3. Licebit magistro araneario scribas suos creare, si necesse habet.


English version


Equitia de vigintisexviris in English



Personal tools