LA:Duodecim Scripta

From NovaRoma
Jump to: navigation, search

 Home| Latíné | Deutsch | Esperanto | Español | Français | Italiano | Magyar | Português | Română | Русский | English

Bitte hilf mit, diese Seite ins Deutsche zu übersetzen! Danke!
Pouvez-vous nous aider à traduire cette page en français? Merci!
Puoi aiutarci traducendo questa pagina in Italiano?
Can you help by translating this page into English? Thanks!
Você poderia ajudar traduzindo esta página para o português?
'
'


Contents

INTROITUS

Duodecim1.gif

Romani exercitabantur in ludo in quo calculi debebant moveri per tabularium quadriculis divisum secundum exitus tesserarum. Diversa sunt nomina huic ludo in diversis libris: XII scripta, alea. Haec duo nomina videntur denominare diversos ludos similes. Hi ludi in diversis temporibus historicis successerunt, alii aliis; et in Medio Aevo parturierunt novum ludum: backgammon, trick track vel chaquete, diverse designatum.

Duodecim2.gif

Tabularium

XII scripta luditur supra tabulario duobus ordinibus duodenarum quadricularum configurato. Eo modo XXIV quadricula sunt (tamquam in praesenti backgammon). Figura superior schema ludi XII scriptorum monstrat. Sicut nunc videbimus erant tabularia diversae formae. Aliquibus quadriculis, secundum Agathiam, erant nomina propria; quadricula XIV nuncupabatur Antigonos, quadriculae XIX erat Soumnos, et quadriculae erat nomen Dibos (duo de termino). Etiam possibile est esse nomina propria aliis quadriculis, sed non conservantur usque ad nos.

Postea tabularium transmutabitur secundum figuram inferiorem. Ea figura monstrat clare antecessorem backgammon. In hoc tabulario calculos collacari poterant secundum aciem in eadem quadricula, et non alius supra alio, ut factum esset in pristino tabulario, maiore comoditate in manipulatione calculorum.

Duodecim3.gif

Etiam fuerunt tabularia differentia, forsitam per usum in variis formis XII sriptorum. Haec tabularia configurata erant secundum tres acies quadricularum sex. Initio, calculi moventur trans quadriculas; tametsi multa tabularia reperta sunt in quibus quadriculae substituebantur literris. Hae litterae configurabant verba modo ludico.

Duodecim4.gif
Tabularium monstratum inferius est in Museo Britannico; supra tabulario cum hac forma, calculi ambdui adversariorum moventur litteratim, usque ad complectionem circuitus secundum sententiam formati.

Alia exempla horum tabulariorum hac forma configuratorum reperta sunt in diversis locis: In Aegypto, Ostiae seu in Germania. Semper (excepto Aegypto) sunt diversa verba configurando tabulario. Exempli gratia:


LVDITE SECVRI

QVIBVS AESEST

SEMPER INARCA

PARTHI OCCISI

BRITTO VICTVS

LVDITE ROMANI

LEVATE DALOCV

LVDERE NESCIS

IDIOTA RECEDE

Calculi

Duodecim5.gif

Enimvero calculi XII scriptorum ossea materia facta erant, valde similes eis aliorum ludorum. Dextrorsum, contemplari potest exemplum huius forma calculorum. Solebant esse coloribus picta defferentiationi suae; nigri et albi communes erant, sed nonnumquam aliis coloribus: rubri vel crocei. Etiam erant calculi differentes secundum nomen possessoris sui inscriptum in anverso. Quisque lusitor debebat disponere quiquedecim calculorum (calculos)? eiusdem coloris.

Etiam utebantur calculis sponsionum, valde similaribus, tametsi solebat valere pro pecuniis secundum inscriptum numerum. His calculis sponsionum utebantur eodem modo ut calculi sponsionum in praesenti utuntur, et similis est sua origo, nam ambdui venerunt e prohibitione ludorum aleatoriorum.


Tesserae

Duodecim5.jpg


Tesserae probabiliter erant necesariae. Haec Tesserae similares praesentibus erant ut monstratur in capitulo tesserarum.







REGLULAE

Exitus Ludi

Exitus ludi est ducere calculos omnes (15) ab principio circuitus (quadriculae I ad VI) usque ad finem (quadriculae XIX ad XXIV), et post extrahi e tabulario. Primus in extrahendo omnes calculos suos modo inferius indicato, is vincet.

Initio Ludi

In principio, nulli calculi sunt supra tabulario. Lusitores statuunt qui incipit secundum iactionem tesserarum. Lusitor cum numero maiore incipit.

Pro intrando calculo in tabularium, lusitor debet iacere tesseras. Quaque tessera numerum dat ab uno ad sex; hoc numero utatur indroducendo calculo in quadricula correspondente numero tesserae.

Exempli gratia, lusitor iacet tesseras et si numeri III et V monstrantur, is potest collocare alium calculum in quadricula III et alium in quadricula V, aut potest ponere calculum unum in quadricula quadam et uti alterum numerum ad movendos calculos.


Motus Calculorum

Introito calculo, is postest moveri per tabularium secundum numeros iactionis tesserarum. Quaeque iactio tesserarum debet uti separate; non possunt addi numeri ambduarum tesserarum motioni unius calculi, tamestsi idem calculus potest moveri bis sua quaque vice, eodem modo tamquam in backgammon. Interest hoc: unus cuiusque tesserae usus esse debet, nam disponibiles cunctae quadriculae non sunt omni tempori, ut inferius dicitur.

Cum non fit iactionis tesserae usus ad calculos movendos, lusitor debet neglegere hunc numerum tesserae, et facere usum alterius iactionis (si enim possibile). Si nullus motus est possibilis, vicem concludet. Tamen, si motus est possibilis, lusitor debet movere calculum.


Deletio et Captio

Si calculus in quadriculam uno adversarii calculo plenam venit, calculus adversarii extrahitur e tabulario et opportet iterum introduci modo habituali.

Tametsi, si duo vel plus calculi adversarii sunt in quadricula una, in eadem quadricula calculi alterius lusitoris capturantur ac nullus calculus adversarii in eam quadriculma inveniri potest, tametsi ut exitus sit motus duplex (is qui duabus tesseris utatur ad calculum movendum). Calculi capientes in quadricula una non possunt capi ii ipsi.

Extractio Calculorum

Calculo pervento in postremas quadriculas (XIX ad XXIV), is calculus e tabulario extrahi potest si (est)?? numerus aequalis vel superior numero reliquarum quadricularum usque ad fictam quadriculam XXV.

Exempli gratia, calculus in quadricula XX extrahi e tabulario potest cum numero tesserae V vel VI. Quivis numerus uti (potest) ad appropinquandum calculum usque ad quadriculam XXIV. Tamen calculus in quadricula XXIV extrahi potest cum quovis numero (etiam cum numero I).

Lusitor qui primus extrahat omnes suos calculos, is vincet.


STRATEGICA

Enimvero maxime similia sunt XII scripta et praesens backgammon. Ob eam rem strategicis primi utuntur in secundo. Aliquae viae stratigicae sunt:

a) Capere singulares locos, ut sunt quadriculae introitus extractionisque, sicut aliquae quadriculae intermediae.

b) Temptare movere calculos conincte ad quadricualas postremas, et non sigule movere calculos. Eo modo non vulnerabiliores fiunt captioni adversarii.

c) Quiete agere cum inimicus calculos extrahere coepit, non est qui primum calculum extrahit is qui vincet, sed is qui ultimum.

Breviter contracto, temptare ludere cum ratione (et cum fortuna). Quodcumque comentarium seu questio bene accipietur auctore per suum epistolaricum electronicum.


Fortunam vobis, et bonum ludum!

Auctor: Cn. Salvius Astur

Personal tools