Restituendæ classicæ Romanæ religioni, culturæ atque virtutibus
DEUTSCH | ENGLISH | ESPAÑOL | FRANÇAIS | ITALIANO | LATINE | PORTUGUÊS
Census nunc temporis:
MMCDLXXVIII (2478): MDXXI (1521) cives et CMLVII (957) socii.
Nuntium magni momenti:
Index cursus electronici noster sedem mutavit in nova-roma@yahoogroups.com;
nomen da ad http://groups.yahoo.com/group/nova-roma
|
Tempus Romanum:
![]() |
||
![]() |
![]() |
![]() |
NOVA ROMA est societas dicata studio ac restitutioni antiquæ culturæ Romanæ. A fabulosa enim origine abhinc 2757 annis posita usque ad annum urbis conditæ 1083 (+330), cum sedes Imperi et auctoritatis esse desierit, Roma regula fuit fundamentaque posuit modernæ nostræ Occidentalis Civilizationis. Roma totum orbem terrarum ad humanitatem excoluit, nosque necessarium ducimus hoc divinum munus vivum servare.
Condita 2750 annos post ipsam Urbem Aeternam, NOVA ROMA illa aurea tempora instaurare cupit. Sed ubi majores nostri voluntatem suam ferro legionibusque imposuerint, nos eundem petimus exitum scientiis promovendis prolatoque virtutum exemplo.
Lapis angularis vitæ nostræ in NOVA ROMA est Religio Romana, antiqua fides populi Romani. Cum privatus tum publicus cultus magni sunt momenti Romanæ Religioni, amboque sunt præsentes in cærimoniis NOVAE ROMAE. Volumus in futurum antiqua instaurare sacerdotum Collegia sacraque omnia facere sollemnia Romanorum per annum. Impræsentiarum autem contenti esse debebimus efficientibus inceptis quæ fieri possint atque institutione hominum qui sacra suscipere velint.
Magni quoque momenti NOVAE ROMAE est Via Romana, restitutio universa omnium aliarum culturæ Romanæ partium, a coquina usque ad litteras, philosophiam artesque. Fundamentum Romanæ culturæ quod NOVA ROMA vult resuscitare sunt Romanæ Virtutes, quæ dicuntur. Hæ virtutes parvæ urbi Tiberis ad ripas sitæ animi corporisque vires dederunt ut magnam orbis terrarum partem regeret, quæ tamen virtutes acriter desiderantur in nostra præsenti hominum societate. Fundamentum quoque Romanæ culturæ in NOVA ROMA est Lingua Latina fovenda, una lingua qua umquam sunt maxima universaque fide illæ virtutes illaque cultura positæ verbis. Romanam fovendo culturam vivamque Romanorum usum linguæ, nihil aliud profecto fovemus quam regenerandam Occidentalem societatem. Artes autem colendo Romanorum, plenius intellegimus ipsorum nostras Occidentalium origines.
NOVA ROMA plus est quam sodalitas historicis recreationibus, quamquam id profecto simus; plus quam societas ad colendos sempiternos Romanorum deos, etsi hoc quoque sumus; plus quam grex classicorum studiorum, cum etiam hæc colamus. Sumus nimirum sui juris Res Publica, conatus optimæ instituendæ sacræ classicæ Romæ (paululum modernis temporibus morem gerentes) invitamusque vos omnes ut nomina detis civitatem postulando hodie.
Suntne tibi quæstiones? Magistratus nostri expectant ut te adjuvent
![]() |
Hunc Novæ Romæ Anuli Araneari situm possidet Nova Roma. Visne nomen dare |
![]() |
[Omitte Præv] [Præv] [Prox] [Omitte Prox] [Aleatorie] [Prox 5] [Index Situum] |
Nova Roma | Post Office Box 1897 | Wells, Maine 04090